- IPHICRATES
- I.IPHICRATESC. Nep. in Iphicrate 11. c. 1. Vir Atheniensis, non tam magnitudine rerum gestarum, quam diseiplinâ militari nobilisatus. Bellum Thracibus intulit, Seuthem socium Atheniensium restituit. Lacedaemonios aggressus est, ubique prudentiae fortitudinisqueve landes meritus. Plutarch. in apophth. ubi narrat. inter alia, Iphicratem, obicienti sibi generis vilitatem, respondisse, Ego primus stirpis meae, in tuae ultimus es. Iustin. l. 6. c. 5. Xenoph. Hist. Gr. l. 5. et seqq. Item sculptor nobilis apud Athenien ses, Strabo l. 8. p. 389. Plin. l. 34. c. 8. Eius Leana laudatur. Storium haec lyrae cantu familiare harmodio et Aristogitoni, consilia corum. de Tyrannicidio usque ad mortem excruciata tyeanis non prodidit. Quamobrem Athenienses et bonovem habere ei volences. nec tamen scortum celebrâsse, animal nominis eius fecêre: atque ut intelligeretur causa honotis. in opere linguam addi ab Artifice vetuêrunt. De Iphicrate, Atheniensium nobilissimo Duce, iam diximus. Hinc Iphicratides, calceamenti genus: quemadmodum et Alcibiade, quod illi istiusm odi calceamentis urerentur, dictae, B. Balduin. de Calceo. Et Iphicratenses, milites a Duce ita appellati; qui non minus apud Graecos, ac Fabinai apud Kom. summa in laude feêrunt, C. Nep. d. l. Vide quoque ad Stat. ubi de peltarum usu ab eodem in Graeciam invecto Part. III.II.IPHICRATESCurt. l. 3. c. 13. Inter Athenienses genere famoque longe clarissimus. a civibus suis violatâ societate, quam cum Alex. Mag. fecerant, ad Darium missus et proditâ Damasco a Parmenione captus cum reliquis duobus collegis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.